Epistola II ad Corinthos*

Caput 1: Versus 9

Ipsi.Non solum alii de nobis, sed etin nobis,etc., quia natura nostra nil nisi mortem promittebat vel defectum. Tantam insolentiam impiorum significat insurrexisse contra fidei praedicatores, ut mortem coram oculis haberent. Sic enim afflicti fuerant, ut desperarent de praesenti vita. Sed quia Deus praesidia sua non negat in desperatione positis, maxime suis, eripuit illos desperantes de semetipsis, fidentes autem de Deo. Nimia enim pressura deficere se profitebantur nisi adesset Deus.
(* Traductions européennes)